DE SS. ZOSIMO ET TECLA VIRGINE, MARTYRIBUS ANTIOCHIÆ.
Ex antiquis Martyrologiis.
[Commentarius]
Zosimus, Martyr Antiochiæ (S.)
Tecla Virgo, Martyr Antiochiæ (S.)
G. H.
[1] Antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa, Epternacense & Corbeiense Parisiis excusum, hos Sanctos ita referunt: In Antiochia Zosimi & Teclæ Virginis. Eadem, sed omisso titulo Virginis, leguntur in apographis ejusdem Martyrologii, Lucensi & Blumiano; item in Ms. Richenoviensi & alio Reginæ Sueciæ per Holstenium laudato atque vulgato, [Nomina in Martyrologiis.] uti etiam apud Notkerum. Ast Tecla etiam Virgo appellatur in Mss. Casinensi, Altempsiano, Trevirensi quodam S. Maximini, & alio Corbeiensi. Rabanus priorem solum nominat his verbis: Et in Antiochia Zosimi. Quæ etiam leguntur in Martyrologio sub nomine Bedæ vulgato, & in Ms. Kalendario ante opera S. Isidori posito. Denique, palæstræ Antiochia omissa, refertur Zosimus in Mss. Augustano S. Udalrici, Parisiensi Labbei, & apud Grevenum in Auctario Usuardi. Zozonus vero appellatur in Ms. Aquisgranensi. Hactenus de iis plura non reperimus.
D. P.
[2] Cum autem Antiochia simpliciter nominatur; quamquam ejus nominis plures in variis Provinciis sint urbes, intelligitur plerumque Antiochia Syriæ, [Quæ hæc Antiochia.] prima S. Petri Apostoli Sedes, ideoque inter Patriarchales etiam prima post Romanam; cui propria Synaxaria si alicunde eruerentur, de istis Sanctis, aliisque plurimis nunc ignotis, haud pauciora verosimiliter docerent; quam nunc discamus ex Synaxariis Constantinopolitanis, una cum Religione diutius asservatis.